monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 17, 11
Est autem valde necessarium ut cum de nobis in compunctione afficimur, etiam commissorum nobis vitam zelemus. Sic ergo nos amaritudo compunctionis afficiat, ut tamen a proximorum custodia non avertat. Quid enim prodest, si, amantes nosmetipsos, relinquamus proximos? Vel quid rursum prodest, si, amantes vel zelantes proximos, relinquamus nosmetipsos? In ornamento quippe tabernaculi bis tinctus coccus offerri praecipitur, ut ante Dei oculos charitas nostra Dei et proximi amore coloretur. Ille autem vere se diligit, qui pure diligit auctorem. Tunc ergo coccus bis tingitur, quando erga se et proximum ex amore veritatis animus inflammatur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below