monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 17, 10
Sed tunc vere aliis recta praedicamus, si dicta rebus ostendimus, si nosipsi divino amore compungimur, et humanae vitae, quae sine culpa transire nequaquam potest, quotidianas lacrymis maculas lavamus. Tunc autem de nobis vere compungimur, si studiose patrum praecedentium facta pensamus, ut ex conspecta illorum gloria, in nostris nobis oculis nostra vita sordescat. Tunc vere compungimur, cum praecepta Domini studiose perscrutamur, et per haec proficere ipsi contendimus, per quae iam profecisse novimus quos veneramur. Hinc est enim quod de Moyse scriptum est: Posuit et labrum aeneum in quo lavarentur Aaron et filii eius, cum ingrederentur in sancta sanctorum, quod fecit de speculis mulierum quae excubabant in ostio tabernaculi. Labrum quippe aeneum Moyses ponit, in quo sacerdotes lavari debeant et sancta sanctorum ingredi, quia lex Dei prius nos lavari per compunctionem praecipit, ut nostra immunditia ad penetrandam secretorum Dei munditiam non sit indigna. Quod bene labrum de speculis mulierum perhibet factum quae ad tabernaculi ostium indesinenter excubabant. Specula quippe mulierum sunt praecepta Dei, in quibus se sanctae animae semper aspiciunt, et si quae in eis sunt foeditatis maculae, deprehendunt. Cogitationum vitia corrigunt, et quasi renitentes vultus velut ex reddita imagine componunt, quia dum praeceptis dominicis solerter intendunt, in eis procul dubio vel quid in se coelesti viro placeat, vel quid displiceat agnoscunt. Quae quandiu in hac vita sunt, aeternum tabernaculum ingredi nequaquam possunt. Sed tamen ad ostium tabernaculi mulieres excubant, quia sanctae animae etiam cum infirmitate adhuc carnis gravantur, amore tamen continuo ingressum aeterni introitus observant. Moyses ergo labrum sacerdotibus de speculis mulierum fecit, quia lex Dei lavacrum compunctionis peccatorum nostrorum maculis exhibet, dum ea per quae sanctae animae superno sponso placuerunt intuenda nobis coelestia praecepta praebet. Quibus si diligenter intendimus, internae nostrae imaginis maculas videmus. Videntes autem maculas. in poenitentiae dolore compungimur; compuncti vero, quasi in labro de speculis mulierum lavamur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below