monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 17, 8
Sed quid nos (quod tamen sine dolore dicere non possum) quid nos, o Pastores, agimus, qui et mercedem consequimur, et tamen operarii nequaquam sumus? Fructus quippe sanctae Ecclesiae in stipendio quotidiano percipimus, sed tamen pro aeterna Ecclesia minime in praedicatione laboramus. Pensemus cuius damnationis sit sine labore hic percipere mercedem laboris. Ecce ex oblatione fidelium vivimus, sed quid pro animabus fidelium laboramus? Illa in stipendium nostrum sumimus quae pro redimendis peccatis suis fideles obtulerunt, nec tamen contra peccata eadem vel orationis studio, vel praedicationis, ut dignum est, insudamus. Vix pro culpa sua quempiam aperta voce reprehendimus. Et adhuc (quod est gravius) aliquando si persona in hoc mundo potens sit, eius forsitan errata laudantur, ne, si adversetur, per iracundiam munus subtrahat quod impendebat. Sed debemus sine cessatione meminisse quod de quibusdam scriptum est: Peccata Populi mei comedent. Cur autem peccata populi comedere dicuntur, nisi quia peccata delinquentium fovent, ne temporalia stipendia amittant? Sed et nos qui ex oblationibus fidelium vivimus, quas illi pro peccatis suis obtulerunt, si comedimus et tacemus, eorum procul dubio peccata manducamus. Pensemus ergo cuius sit apud Deum criminis peccatorum pretium manducare, et nihil contra peccata praedicando agere. Audiamus quid beati Iob voce dicitur: Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci eius deflent, si fructus eius comedi absque pecunia. Terra enim contra possessorem suum clamat quando contra pastorem suum iuste Ecclesia murmurat. Cuius etiam sulci deflent, si corda audientium, quae a praecedentibus sunt patribus praedicationis voce et vigore invectionis exarata, vident aliquid quod lugeant de vita pastoris. Cuius videlicet terrae fructus possessor bonus sine pecunia non manducat, quia discretus pastor praerogat talentum verbi, ne ad damnationem suam de Ecclesia stipendium sumat alimenti. Tunc enim de terra nostra cum pecunia fructus comedimus, quando sumentes ecclesiastica subsidia in praedicatione laboramus. Praecones namque venturi iudicis sumus. Quis ergo venturum iudicem nuntiet, si praeco tacet?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below