monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 17, 7
Ecce autem qui peram et sacculum portare prohibuit sumptus et alimenta ex eadem praedicatione concedit. Nam subditur: In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quae apud illos sunt. Dignus est enim operarius mercede sua. Si pax nostra recipitur, dignum est ut in eadem domo maneamus edentes et bibentes quae apud illos sunt, ut ab eis terrena stipendia consequamur, quibus praemia patriae coelestis offerimus. Unde etiam Paulus haec ipsa pro minimo suscipiens, dicit: Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus? Et notandum quod subditur: Dignus est operarius mercede sua, quia iam de mercede sunt operis ipsa alimenta sustentationis, ut hic merces de labore praedicationis inchoetur, quae illic de veritatis visione perficitur. Qua in re considerandum est quod uni nostro operi duae mercedes debentur, una in via, altera in patria; una quae nos in labore sustentat, alia quae nos in resurrectione remunerat. Merces itaque quae in praesenti accipitur: hoc in nobis debet agere, ut ad sequentem mercedem robustius tendatur. Vetus ergo quisque praedicator non ideo praedicare debet, ut in hoc tempore mercedem recipiat, sed ideo mercedem recipere, ut praedicare subsistat. Quisquis namque ideo praedicat ut hic vel laudis vel muneris mercedem recipiat, aeterna procul dubio mercede se privat. Quisquis vero vel ea quae dicit, ideo placere hominibus appetit, ut, dum placet quod dicitur, per eadem dicta non ipse, sed Dominus ametur, vel idcirco terrena stipendia in praedicatione consequitur, ne a praedicationis voce per indigentiam lassetur, huic procul dubio ad recipiendam mercedem nil obstat in patria, quia sumptus sumpsit in via.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below