monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 17, 4
Sed utinam si ad praedicationis virtutem non sufficimus, loci nostri officium in innocentia vitae teneamus. Nam subditur: Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Multi autem cum regiminis iura suscipiunt, ad lacerandos subditos inardescunt, terrorem potestatis exhibent, et quibus prodesse debuerant, nocent. Et quia charitatis viscera non habent, domini videri appetunt, patres se esse minime recognoscunt, humilitatis locum in elationem dominationis immutant, et si quando extrinsecus blandiuntur, intrinsecus saeviunt. De quibus alias Veritas dicit: Veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Contra quae, omnia considerandum nobis est quia sicut agni inter lupos mittimur, ut, sensum servantes innocentiae, morsum malitiae non habeamus. Qui enim locum praedicationis suscipit, mala inferre non debet, sed tolerare, ut ex ipsa sua mansuetudine iram saevientium mitiget, et peccatorum vulnera in aliis ipse afflictionibus vulneratus sanet. Quem et si quando zelus rectitudinis exigit ut erga subiectos saeviat, furor ipse de amore sit, non de crudelitate, quatenus et iura disciplinae foris exhibeat, et intus paterna pietate diligat, quos foris quasi insequendo castigat. Quod tunc bene Rector exhibet, cum seipsum diligere per amorem privatum nescit, cum nulla quae mundi sunt appetit, cum terrenae cupiditatis oneribus nequaquam mentis colla supponit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below