monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 17, 3
Missis autem praedicatoribus, quid dicat audiamus: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Ad messem multam operarii pauci sunt, quod sine gravi moerore loqui non possumus, quia etsi sunt qui bona audiant, desunt qui dicant. Ecce mundus sacerdotibus plenus est, sed tamen in messe Dei rarus valde invenitur operator, quia officium quidem sacerdotale suscepimus, sed opus officii non implemus. Sed pensate, fratres charissimi, pensate quod dicitur: Rogate dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Vos pro nobis petite, ut digna vobis operari valeamus, ne ab exhortatione lingua torpeat, ne postquam praedicationis locum suscepimus apud iustum iudicem nostra nos taciturnitas addicat. Saepe enim pro sua nequitia praedicantium lingua restringitur: saepe vero ex subiectorum culpa agitur ut eis qui praesunt, praedicationis sermo subtrahatur. Ex sua quippe nequitia praedicantium lingua restringitur, sicut Psalmista ait: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas? Et rursum ex vitio subiectorum, vox praedicantium prohibetur sicut ad Ezechielem Dominus dicit: Linguam tuam adhaerescere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir obiurgans, quia domus exasperans est. Ac si aperte dicat: Idcirco tibi praedicationis sermo tollitur, quia dum me in suis actibus plebs exasperat, non est digna cui exhortatio veritatis fiat. Ex cuius ergo vitio praedicatori sermo subtrahatur, non facile cognoscitur. Quia vero Pastoris taciturnitas aliquando sibi, semper autem subiectis noceat, certissime scitur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below