monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 17, 2
Bene autem dicitur quia misit eos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus. Praedicatores enim suos Dominus sequitur, quia praedicatio praevenit, et tunc ad mentis nostrae habitaculum Dominus venit, quando verba exhortationis praecurrunt, atque per haec veritas in mente suscipitur. Hinc namque eisdem praedicatoribus Isaias dicit: Parate viam Domini, rectas facite semitas Dei nostri. Hinc illis Psalmista ait: Iter facite ei qui ascendit super occasum. Super occasum namque Dominus ascendit, quia unde in passione occubuit, inde maiorem suam gloriam resurgendo manifestavit. Super occasum videlicet ascendit, quia mortem quam pertulit resurgendo calcavit. Ei ergo qui ascendit super occasum iter facimus cum nos eius gloriam vestris mentibus praedicamus, ut eas et ipse post veniens per amoris sui praesentiam illustret.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below