monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 17, 0
LECTIO EVANG. SEC. LUC. In illo tempore, designavit Dominus et alios septuaginta duos, et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam. Ite, ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. In quamcunque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui. Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra; sin autem, ad vos revertetur. In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quae apud illos sunt. Dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. Et in quamcunque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quae apponuntur vobis; et curate infirmos qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below