monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 10, 7
Magnum vero nobis aliquid magi innuunt, quod in regionem suam per aliam viam revertuntur. In eo namque quod admoniti faciunt, nobis profecto insinuant quid faciamus. Regio quippe nostra paradisus est, ad quam, Iesu cognito, redire per viam qua venimus prohibemur. A regione etenim nostra superbiendo, inobediendo, visibilia sequendo, cibum vetitum gustando, discessimus; sed ad eam necesse est, ut flendo, obediendo, visibilia contemnendo, atque appetitum carnis refrenando, redeamus. Per aliam ergo viam ad regionem nostram regredimur, quoniam qui a paradisi gaudiis per delectamenta discessimus, ad haec per lamenta revocamur. Unde necesse est, fratres charissimi, ut semper pavidi semperque suspecti ponamus ante oculos cordis hinc culpas operis, illinc iudicium extremae districtionis. Pensemus quam districtus iudex veniat, qui iudicium minatur et latet; terrores peccatoribus intentat, et tamen adhuc sustinet; et idcirco venire citius differt, ut minus inveniat quos condemnet. Puniamus fletibus culpas, et cum Psalmistae voce praeveniamus faciem eius in confessione. Voluptatum nos ergo fallacia nulla decipiat, nulla vana laetitia seducat. In proximo namque est iudex qui dixit: Vae vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis. Hinc etenim Salomon ait: Risus dolori miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. Hinc iterum dicit: Risum deputavi errorem, et gaudio dixi: Quid frustra deciperis? Hinc rursus ait: Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi laetitia. Pertimescamus ergo praecepta Dei, si celebramus veraciter solemnitatem Dei. Gratum namque Deo sacrificium est afflictio contra peccatum, Psalmista testante, qui ait: Sacrificium Deo spiritus contribulatus. Peccata nostra praeterita in baptismatis perceptione laxata sunt, et tamen post baptisma multa commisimus, sed lavari iterum baptismatis aqua non possumus. Quia ergo et post baptisma inquinavimus vitam, baptizemus lacrymis conscientiam, quatenus regionem nostram per viam aliam repetentes, qui ex ea bonis delectati discessimus, ad eam malis amaricati redeamus, praestante Domino nostro, etc.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below