monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 10, 5
Sed ad hoc solent mathematici respondere, quia virtus constellationis in ictu puncti est. Quibus e diverso nos dicimus quia magna est mora nativitatis. Si igitur in ictu puncti constellatio permutatur, necesse iam erit ut tot dicant fata, quot sunt membra nascentium. Fateri etiam mathematici solent quod quisquis in signo Aquarii nascitur, in hac vita piscatoris ministerium sortiatur. Piscatores vero, ut fertur, Getulia non habet. Quis ergo dicat quia nemo illic in stella Aquarii nascitur, ubi piscator omnimodo non habetur? Rursum quos nasci sub signo Librae asserunt, trapezitas futuros dicunt; et trapezitas multarum Gentium provinciae ignorant. Fateantur ergo necesse est, aut hoc in eis signum deesse, aut effectum fatalem nullo modo habere. In Persarum quoque, Francorumque terra Reges ex genere prodeunt; quibus profecto nascentibus quis aestimet quanti eisdem momentis horarum ac temporum ex servili conditione nascuntur? et tamen regum filii uno eodemque sidere cum servis nati, ad regnum proficiunt, cum servi qui secum fuerant geniti, in servitute moriantur. Haec de stella breviter diximus, ne Mathematicorum stultitiam indiscussam praeterisse videamur. 6. Magi vero aurum, thus et myrrham deterunt. Aurum quippe regi congruit, thus vero in Dei sacrificium ponebatur, myrrha autem mortuorum corpora condiuntur. Eum ergo magi quem adorant etiam mysticis muneribus praedicant, auro regem, thure Deum, myrrha mortalem. Sunt vero nonnulli baeretici qui hunc Deum credunt, sed ubique regnare nequaquam credunt. Hi profecto ei thus offerunt, sed offerre etiam aurum nolunt. Et sunt nonnulli qui hunc regem existimant, sed Deum negant. Hi videlicet ei aurum offerunt, sed offerre thus nolunt. Et sunt nonnulli qui hunc et Deum et regem fatentur, sed assumpsisse carnem mortalem negant. Hi nimirum ei aurum et thus offerunt, sed offerre myrrham assumptae mortalitatis nolunt. Nos itaque nato Domino offeramus aurum, ut hunc ubique regnare fateamur; offeramus thus, ut credamus quod is qui in tempore apparuit Deus ante tempora exstitit; offeramus myrrham, ut eum quem credimus in sua divinitate impassibilem credamus etiam in nostra fuisse carne mortalem. Quamvis in auro, thure et myrrha intelligi et aliud potest. Auro namque sapientia designatur, Salomone attestante, qui ait: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis. Thure autem quod Deo incenditur virtus orationis exprimitur, Psalmista testante, qui dicit: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Per myrrham vero carnis nostrae mortificatio figuratur; unde sancta Ecclesia de suis operariis usque ad mortem pro Deo certantibus dicit: Manus meae distillaverunt myrrham. Nato ergo Regi aurum offerimus, si in conspectu illius claritate supernae sapientiae resplendemus. Thus offerimus, si cogitationes carnis per sancta orationum studia in ara cordis incendimus, ut suave aliquid Deo per coeleste desiderium redolere valeamus. Myrrham offerimus, si carnis vitia per abstinentiam mortificamus. Per myrrham namque, ut diximus, agitur ne mortua caro putrefiat. Mortuam vero carnem putrescere, est hoc mortale corpus fluxui luxuriae deservire, sicut de quibusdam per prophetam dicitur: Computruerunt iumenta in stercore suo. Iumenta quippe in stercore suo putrescere est carnales homines in fetore luxuriae vitam finire. Myrrham ergo Deo offerimus, quando hoc mortale corpus a luxuriae putredine per condimentum continentiae custodimus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below