monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 10, 2
Sed in omnibus signis quae vel nascente Domino vel moriente monstrata sunt, considerandum nobis est quanta fuerit in quorumdam Iudaeorum corde duritia, quae hunc nec per prophetiae donum, nec per miracula agnovit. Omnia quippe elementa auctorem suum venisse testata sunt. Ut enim de eis quiddam usu humano loquar, Deum hunc coeli esse cognoverunt, quia protinus stellam miserunt. Mare cognovit, quia sub plantis eius se calcabile praebuit. Terra cognovit, quia eo moriente contremuit. Sol cognovit, quia lucis suae radios abscondit. Saxa et parietes cognoverunt, quia tempore mortis eius scissa sunt. Infernus agnovit, quia hos quos tenebat mortuos reddidit. Et tamen hunc, quem Dominum omnia insensibilia elementa senserunt, adhuc infidelium Iudaeorum corda Deum esse minime cognoscunt, et, duriora saxis, scindi ad poenitendum nolunt, eumque confiteri abnegant, quem elementa, ut diximus, aut signis aut scissionibus Deum clamabant. Qui etiam ad damnationis suae cumulum, eum quem natum despiciunt, nasciturum longe ante praesciverunt. Et non solum quia nasceretur, noverant, sed etiam ubi nasceretur. Nam ab Herode requisiti, locum nativitatis eius exprimunt, quem Scripturae auctoritate didicerunt. Et testimonium proferunt, quod Bethlehem honorari nativitate novi ducis ostenditur, ut ipsa eorum scientia et illis fieret ad testimonium damnationis, et nobis ad adiutorium credulitatis. Quos profecto bene Isaac, cum Iacob filium suum benediceret, designavit; qui et caligans oculis et prophetans, in praesenti filium non vidit, cui tam multa in posterum praevidit, quia nimirum Iudaicus populus prophetiae spiritu plenus et caecus eum de quo multa in futurum praedixit in praesenti positum non agnovit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below