monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 10, 0
LECTIO S. EVANG. SEC. MATTH. Cum natus esset Iesus in Bethlehem Iudae, in diebus Herodis regis, ecce magi ab Oriente venerunt Ierosolymam, dicentes: Ubi est qui natus est Rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in Oriente, et venimus adorare eum. Audiens autem Herodes rex turbatus est, et omnis Ierosolyma cum illo. Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. At illi dixerunt ei: In Bethlehem Iudae. Sic enim scriptum est per prophetam: Et tu Bethlehem, terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda, ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israel. Tunc Herodes, clam vocatis magis, diligenter didicit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis. Et mittens illos in Bethlehem, dixit: Ite et interrogate diligenter de puero, et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens, adorem eum. Qui, cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella quam viderant in Oriente antecedebat eos, usque dum veniens staret supra ubi erat puer. Videntes autem stellam, gavisi sunt gaudio magno valde. Et, intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre eius; et, procidentes, adoraverunt eum. Et, apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum, thus et myrrham. Et, responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below