monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 9, 7
Sciendum vero est quod nullus piger ab hac talenti acceptione securus est. Nullus namque est qui veraciter dicat: Talentum minime accepi, non est unde rationes ponere cogar. Talenti enim nomine cuilibet pauperi etiam hoc ipsum reputabitur, quod vel minimum accepit. Alius namque accepit intelligentiam, praedicationis ministerium debet ex talento. Alius terrenam substantiam accepit, erogationem talenti debet ex rebus. Alius nec internorum intelligentiam, nec rerum affluentiam accepit, sed tamen didicit artem qua pascitur, ipsa ars ei in talenti acceptione reputatur. Alius nihil horum assecutus est, sed tamen fortasse familiaritatis locum apud divitem meruit, talentum profecto familiaritatis accepit. Si ergo nihil ei pro indigentibus loquitur, pro talenti retentione damnatur. Habens ergo intellectum curet omnino ne taccat, habens rerum affluentiam vigilet ne a misericordiae largitate torpescat, habens artem qua regitur magnopere studeat ut usum atque utilitatem illius cum proximo partiatur, habens loquendi locum apud divitem damnationem pro retento talento timeat, si, cum valet, non apud eum pro pauperibus intercedit. Tantum quippe ab unoquoque nostrum venturus iudex exiget quantum dedit. Ut ergo de talenti sui rationibus, redeunte Domino, quisque securus sit, cum tremore penset quotidie quid accepit. Ecce namque iam iuxta est ut ille qui peregre profectus est redeat. Quasi quippe peregre abiit qui de hac terra in qua natus est longe discessit; sed profecto revertitur, ut de talentis rationes ponat, quia si a bona actione torpescimus, de ipsis donis quae contulit nos districtius iudicat. Consideremus ergo quae accepimus, atque in eorum erogatione vigilemus. Nulla nos a spiritali opere terrena cura impediat, ne si in terra talentum absconditur, talenti dominus ad iracundiam provocetur. Piger etenim servus, cum iam culpas iudex examinat, talentum de terra levat, quia sunt plerique qui tunc se a terrenis desideriis vel operibus subtrahunt, quando iam per animadversionem iudicis ad aeternum supplicium trahuntur. Ante ergo de talenti nostri ponenda ratione vigilemus, ut cum iam iudex ad feriendum imminet, lucrum nos quod fecimus excuset. Quod praestet nobis Deus, qui vivit, etc.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below