monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 9, 6
Generalis etiam mox sententia subditur, qua dicitur: Omni enim habenti dabitur, et abundabit; ei autem qui non habet, et quod videtur habere auferetur ab eo. Habenti namque dabitur, et abundabit, quia quisquis charitatem habet etiam dona alia percipit. Quisquis charitatem non habet etiam dona quae percepisse videbatur amittit. Unde necesse est, fratres mei, ut per omne quod agitis erga charitatis custodiam vigiletis. Charitas autem vera est amicum diligere in Deo, et inimicum diligere propter Deum. Quam quisquis non habet omne bonum amittit quod habet, talento quod acceperat privatur, et iuxta Dominicam sententiam in exteriores tenebras mittitur. Per poenam quippe in exteriores tenebras cadit, qui per culpam suam sponte in interiores tenebras cecidit; et illic coactus patitur tenebras ultionis, qui hic libenter sustinuit tenebras voluptatis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below