monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 9, 3
Servus autem qui operari de talento noluit, ad dominum cum verbis excusationis redit, dicens: Domine, scio quia homo durus es, metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti; et timens abii et abscondi talentum tuum in terra, ecce habes quod tuum est. Notandum quod inutilis servus durum dominum vocat, cui tamen ad lucrum deservire dissimulat, et timuisse se dicit in lucrum talentum expendere, qui hoc solum timere debuerat, ne hoc sine lucro ad dominum reportaret. Sunt enim plerique intra sanctam Ecclesiam, quorum iste servus imaginem tenet, qui melioris vitae vias aggredi metuunt, et tamen iacere in sui torporis ignavia non pertimescunt; cumque se peccatores considerant, sanctitatis vias arripere trepidant, et remanere in suis iniquitatibus non formidant. Quorum bene Petrus adhuc in infirmitate positus speciem tenet cum, viso miraculo piscium, dixit: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum. Imo si te peccatorem consideras, oportet ut a te Dominum non repellas. Sed qui idcirco melioris habitus vias, et rectioris vitae apprehendere arcem nolunt, quia infirmos se esse conspiciunt, quasi et peccatores se fatentur, et Dominum repellunt, eumque quem in se sanctificare debuerant, fugiunt, et velut in perturbatione consilium non habent, dum moriuntur, et vitam timent. Unde et huic servo protinus respondetur: Serve male et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi; oportuit ergo te dare pecuniam meam nummulariis, et ego veniens recepissem utique quod meum est cum usura. Ex verbis suis servus constringitur cum dominus dicit: Meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi. Ac si aperte dicat: Si iuxta tuam sententiam et illud exquiro quod non dedi, quanto magis a te exquiro quod ad erogandum dedi; oportuerat ergo te dare pecuniam meam nummulariis; et ego veniens recepissem utique quod meum est cum usura. Pecuniam vero dare nummulariis est eis scientiam praedicationis impendere qui hanc valeant exercere.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below