monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 9, 2
Servus qui geminata talenta retulit a domino laudatur, atque ad aeternam remunerationem perducitur, cum ei voce dominica dicitur: Euge serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium domini tui. Pauca quippe bona sunt omnia praesentis vitae, quamlibet multa esse videantur, comparatione retributionis aeternae. Sed tunc fidelis servus super multa constituitur quando, devicta omni corruptionis molestia, de aeternis gaudiis in illa coelesti sede gloriatur. Tunc ad domini sui gaudium perfecte intromittitur, quando in aeterna illa patria assumptus, atque angelorum coetibus admistus, sic interius gaudet de munere, ut non sit iam quod exterius doleat de corruptione.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below