monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 9, 1
Lectio sancti Evangelii, fratres charissimi, sollicite considerare nos admonet, ne nos, qui plus caeteris in hoc mundo accepisse aliquid cernimur ab auctore mundi, gravius inde iudicemur. Cum enim augentur dona, rationes etiam crescunt donorum. Tanto ergo esse humilior atque ad serviendum promptior quisque debet ex munere, quanto se obligatiorem esse conspicit in reddenda ratione. Ecce homo qui peregre proficiscitur, servos suos vocat, eisque ad negotium talenta partitur. Post multum vero temporis positurus rationem revertitur, bene operantes pro apportato lucro remunerat, servum vero a bono opere torpentem damnat. Quis itaque iste homo est qui peregre proficiscitur, nisi Redemptor noster, qui in ea carne quam assumpserat abiit in coelum? Carnis enim locus proprius terra est, quae quasi ad peregrina ducitur, dum per Redemptorem nostrum in coelo collocatur. Sed homo iste peregre proficiscens servis suis bona sua tradidit, quia fidelibus suis spiritalia dona concessit. Et uni quidem quinque talenta, alii duo, alii vero commisit unum. Quinque etenim sunt corporis sensus, videlicet visus, auditus, gustus, odoratus et tactus. Quinque ergo talentis donum quinque sensuum, id est exteriorum scientia, exprimitur. Duobus vero intellectus et operatio designatur. Unius autem talenti nomine intellectus tantummodo designatur. Sed is qui quinque talenta acceperat alia quinque lucratus est, quia sunt nonnulli qui, etsi interna ac mystica penetrare nesciunt, pro intentione tamen supernae patriae docent recta quos possunt de ipsis exterioribus quae acceperunt; dumque se a carnis petulantia et a terrenarum rerum ambitu, atque a visibilium voluptate, custodiunt, ab his etiam alios admonendo compescunt. Et sunt nonnulli qui, quasi duobus talentis ditati, intellectum atque operationem percipiunt, subtilia de internis intelligunt, mira in exterioribus operantur; cumque et intelligendo et operando aliis praedicant, quasi duplicatum de negotio lucrum reportant. Bene autem alia quinque vel alia duo in lucrum venisse referuntur, quia dum utrique sexui praedicatio impenditur, quasi accepta talenta geminantur. Sed is qui unum talentum acceperat, abiens, fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui. Talentum in terra abscondere est acceptum ingenium in terrenis actibus implicare, lucrum spiritale non quaerere, cor a terrenis cogitationibus nunquam levare. Sunt namque nonnulli qui donum intelligentiae perceperunt, sed tamen sola quae carnis sunt sapiunt. De quibus per prophetam dicitur: Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. Sed Dominus, qui talenta contulit, rationem positurus redit, quia is qui nunc pie spiritalia dona tribuit districte in iudicio merita exquirit, quid quisque accepit considerat, et quod lucrum de acceptis reportet pensat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below