monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 8, 0
LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. In illo tempore, exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis. Haec descriptio prima facta est a praeside Syriae Cyrino. Et ibant omnes ut profiterentur, singuli in suam civitatem. Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth, in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante. Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret. Et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit, et reclinavit eum in praesepio, quia non erat ei locus in diversorio. Et pastores erant in regione eadem, vigilantes et custodientes vigilias noctis super gregem suum. Et ecce angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. Et dixit illis angelus: Nolite timere. Ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Et hoc vobis signum: Invenietis infantem pannis involutum, et positum in praesepio. Et subito facta est cum angelo multitudo militiae coelestis exercitus, laudantium Deum, et dicentium: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Quia, largiente Domino, missarum solemnia ter hodie celebraturi sumus, loqui diu de Evangelica lectione non possumus. Sed nos aliquid vel breviter dicere Redemptoris nostri nativitas ipsa compellit. Quid est quod nascituro Domino mundus describitur, nisi noc quod aperte monstratur, quia ille veniebat in carne, qui electos suos ascriberet in aeternitate? Quo contra de reprobis per Prophetam dicitur: Deleantur de libro viventium, et cum iustis non scribantur. Qui bene etiam in Bethlehem nascitur: Bethlehem quippe domus panis interpretatur. Ipse namque est qui ait: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. Locus ergo in quo Dominus nascitur, domus panis antea vocatus est, quia futurum profecto erat ut ille ibi per materiam carnis appareret, qui electorum mentes interna satietate reficeret. Qui non in parentum domo, sed in via nascitur, ut profecto ostenderet, quia per humanitatem suam quam assumpserat quasi in alieno nascebatur. Alienum videlicet non secundum potestatem dico, sed secundum naturam. Nam de potestate eius scriptum est: In propria venit. In natura etenim sua ante tempora natus est, in nostra venit ex tempore. Qui ergo aeternus permanens temporalis apparuit, alienum est ubi descendit. Et quia per prophetam dicitur: Omnis caro fenum, factus homo, fenum nostrum vertit in frumentum, qui de semetipso ait: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet. Unde et natus in praesepio reclinatur, ut fideles omnes videlicet sancta animalia, carnis suae frumento reficeret, ne ab aeternae intelligentiae pabulo ieiuna remanerent. Quid autem est quod vigilantibus pastoribus angelus apparet, eosque Dei claritas circumfulget, nisi quod illi prae caeteris videre sublimia merentur, qui fidelibus gregibus praeesse sollicite sciunt? Dumque ipsi pie super gregem vigilant, divina super eos gratia largius coruscat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below