monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 7, 4
Qua in re pensandum nobis est, fratres charissimi, et tota intentione cogitandum quomodo sancti viri, ut humilitatis in se virtutem custodiant, cum quaedam mirabiliter sciunt, illud ante mentis oculos student revocare quod nesciunt, ut dum ex parte alia infirmitatem suam considerant, ex ea parte qua perfectus est eorum se animus non extollat. Scientia etenim virtus est, humilitas etiam custos virtutis. Restat ergo ut in omne quod scit sese mens deprimat ne quod virtus scientiae congregat ventus elationis tollat. Cum bona, fratres, agitis, semper ad memoriam male acta revocate, ut dum caute culpa conspicitur nunquam de bono opere incaute animus laetetur. Superiores invicem, eos maxime qui vobis commissi non sunt, proximos vestros attendite, quia et quos agere aliqua prava conspicitis, quia in eis lateant bona nescitis. Magnus ergo unusquisque esse studeat, sed tamen aliquo modo esse se nesciat, ne dum sibi magnitudinem arroganter tribuit, amittat. Hinc etenim per prophetam dicitur: Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes. Hinc Paulus ait: Nolite prudentes esse apud vosmetipsos. Hinc contra superbientem Saul dicitur: Cum esses parvulus in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es. Ac si aperte diceretur: Cum tu te parvulum conspiceres, ego te prae caeteris magnum feci. Quia vero tu te magnum conspicis, a me parvus aestimaris. Quo contra cum David regni sui potentiam coram arca foederis Domini saltando despiceret, dixit: Ludam et vilior fiam plus quam factus sum, et ero humilis in oculis meis. Quem enim non extolleret ora leonum frangere, ursorum brachia dissipare, despectis prioribus fratribus eligi, reprobato rege ad regni gubernacula ungi, timendum cunctis uno lapide Goliam sternere, a rege proposita exstinctis allophylis numerosa praeputia reportare, regnum ex promissione percipere, cunctumque Israeliticum populum sine ulla postmodum contradictione possidere? Et tamen in cunctis se despicit, qui in suis oculis se esse humilem confitetur. Si ergo sancti viri etiam cum agunt fortia, de semetipsis vilia sentiunt, quid in sua excusatione dicturi sunt qui sine opere virtutis intumescunt? Sed etsi quaelibet bona adsint opera, nulla sunt, nisi ex humilitate condiantur. Miranda quippe actio cum elatione non elevat, sed gravat. Qui enim sine humilitate virtutes congregat, in ventum pulverem portat; et unde aliquid ferre cernitur, inde deterius caecatur. In cunctis ergo quae agitis, fratres mei, radicem boni operis humilitatem tenete; nec quibus iam superiores, sed quibus adhuc inferiores estis, aspicite, ut dum meliorum vobis exempla proponitis, ad maiora semper ascendere ex humilitate valeatis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below