monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 7, 3
Sed adhuc qui missi sunt percontantur: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta? Quod quia non studio cognoscendae veritatis, sed malitia exercendae aemulationis dicitur, Evangelista tacite innotuit cum subiungit, dicens: Et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis. Ac si aperte dicat: Illi Ioannem de suis actibus requirunt, qui doctrinam nesciunt quaerere, sed invidere. Sed sanctus quisque etiam cum perversa mente requiritur, a bonitatis suae studio non mutatur. Unde Ioannes quoque ad verba invidiae praedicamenta respondit vitae. Nam protinus adiungit: Ego baptizo in aqua; medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. Ioannes non spiritu, sed aqua baptizat, quia, peccata solvere non valens, baptizatorum corpora per aquam lavat, sed tamen mentem per veniam non lavat. Cur ergo baptizat qui peccata per baptisma non relaxat, nisi ut, praecursionis suae ordinem servans, qui nasciturum nascendo praevenerat, baptizaturum quoque Dominum baptizando praeveniret; et qui praedicando factus est praecursor Christi, baptizando etiam praecursor eius fieret imitatione sacramenti? Qui inter haec mysterium annuntians, hunc in medio hominum et stetisse asserit, et nesciri, quia per carnem Dominus apparens, et visibilis exstitit corpore et invisibilis maiestate. De quo etiam subdit: Qui post me venit, ante me factus est. Sic namque dicitur: Ante me factus, ac si dicatur, Ante me positus. Post me ergo venit, quia postmodum natus; ante me autem factus est, quia mihi praelatus. Sed haec paulo superius dicens, etiam praelationis eius causas aperuit cum subiunxit quia prior me erat. Ac si aperte dicat: Inde me etiam post natus superat, quo eum nativitatis suae tempora non angustant. Nam qui per matrem in tempore nascitur, sine tempore est a Patre generatus. Cui quantae reverentiae humilitatem debeat subdendo manifestat: Cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamenti. Mos apud veteres fuit ut si quis eam quae sibi competeret accipere uxorem nollet, ille ei calceamentum solveret qui ad hanc sponsus iure propinquitatis veniret. Quid igitur inter homines Christus, nisi sanctae Ecclesiae sponsus apparuit? De quo et idem Ioannes dicit: Qui habet sponsam, sponsus est. Sed quia Ioannem homines Christum esse putaverunt, quod idem Ioannes negat, recte se indignum esse ad solvendam corrigiam eius calceamenti denuntiat. Ac si aperte dicat: Ego Redemptoris nostri vestigia denudare non valeo, quia sponsi nomen mihi immerito non usurpo. Quod tamen intelligi et aliter potest. Quis enim nesciat quod calceamenta ex mortuis animalibus fiunt? Incarnatus vero Dominus veniens quasi calccatus apparuit, quia in divinitate sua morticina nostrae corruptionis assumpsit. Unde etiam per Prophetam dicit: In Idumaeam extendam calceamentum meum. Per Idumaeam quippe gentilitas, per calceamentum vero assumpta mortalitas designatur. In Idumaeam ergo Dominus calceamentum suum se extendere asserit, quia dum per carnem gentibus innotuit, quasi calceata ad nos divinitas venit. Sed huius incarnationis mysterium humanus oculus penetrare non sufficit. Investigari etenim nullatenus potest quomodo corporatur Verbum, quomodo summus et vivificator spiritus intra uterum matris animatur, quomodo is qui initium non habet, et existit, et concipitur. Corrigia ergo calceamenti est ligatura mysterii. Ioannes itaque solvere corrigiam calceamenti eius non valet, quia incarnationis eius mysterium nec ipse investigare sufficit, qui hanc per prophetiae spiritum agnovit. Quid est ergo dicere: Non sum dignus solvere corrigiam calceamenti eius, nisi aperte et humiliter suam ignorantiam profiteri? Ac si patenter dicat: Quid mirum si ille mihi praelatus est, quem post me quidem natum considero, sed nativitatis eius mysterium non apprehendo? Ecce Ioannes, prophetiae spiritu impletus, mira scientia emicat et tamen illud de se insinuat quod ignorat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below