monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 7, 2
Qui cum se etiam prophetam negat, quia videlicet non solum poterat Redemptorem praedicare, sed etiam demonstrare, quisnam sit continuo exprimit, dum subiungit: Ego vox clamantis in deserto. Scitis, fratres charissimi, quia unigenitus Filius Verbum Patris vocatur, Ioanne attestante, qui ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Et ex ipsa vestra locutione cognoscitis quia prius vox sonat, ut verbum postmodum possit audiri. Ioannes ergo vocem se esse asserit, quia Verbum praecedit. Adventum itaque Dominicum praecurrens, vox dicitur, quia per eius ministerium Patris Verbum ab hominibus auditur. Qui etiam in deserto clamat, quia derelictae destitutaeque Iudaeae solatium Redemptoris annuntiat. Quid autem clamet insinuat cum subiungit: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. Via Domini ad cor dirigitur cum veritatis sermo humiliter auditur. Via Domini ad cor dirigitur cum ad praeceptum vita praeparatur. Unde scriptum est: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Quisquis ergo in superbiam mentem elevat, quisquis avaritiae aestibus anhelat, quisquis se luxuriae inquinationibus polluit, cordis ostium contra veritatem claudit; et ne ad se Dominus veniat, claustra animi seris vitiorum damnat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below