monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 7, 1
Ex huius nobis lectionis verbis, fratres charissimi, Ioannis humilitas commendatur, qui cum tantae virtutis esset ut Christus credi potuisset, elegit solide subsistere in se, ne humana opinione raperetur inaniter super se. Nam confessus est, et non negavit, et confessus est: Quia non sum ego Christus. Sed quia dixit Non sum, negavit plane quod non erat, sed non negavit quod erat, ut veritatem loquens, eius membrum fieret cuius sibi nomen fallaciter non usurparet. Cum ergo non vult appetere nomen Christi, factus est membrum Christi, quia dum infirmitatem suam studuit humiliter agnoscere, illius celsitudinem meruit veraciter obtinere. Sed cum ex lectione alia Redemptoris nostri sententia ad mentem reducitur, ex huius lectionis verbis nobis quaestio valde implexa generatur. Alio quippe in loco inquisitus a discipulis Dominus de Eliae adventu, respondit: Elias iam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eum quaecunque voluerunt. Et si vultis scire, Ioannes ipse est Elias. Requisitus autem Ioannes, dicit: Non sum Elias. Quid est hoc, fratres charissimi, quia quod Veritas affirmat, hoc propheta Veritatis negat? Valde namque inter se diversa sunt Ipse est et Non sum. Quomodo ergo propheta Veritatis est, si eiusdem Veritatis sermonibus concors non est? Sed si subtiliter veritas ipsa requiratur, hoc quod inter se contrarium sonuit, quomodo contrarium non sit invenitur. Ad Zachariam namque de Ioanne angelus dicit: Ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae. Qui idcirco venturus in spiritu et virtute Eliae dicitur, quia sicut Elias secundum Domini adventum praeveniet, ita Ioannes praevenit primum. Sicut ille praecursor venturus est iudicis, ita iste praecursor est factus Redemptoris. Ioannes igitur in spiritu Elias erat, in persona Elias non erat. Quod ergo Dominus fatetur de spiritu, hoc Ioannes denegat de persona, quia et iustum sic erat, ut et discipulis Dominus spiritalem de Ioanne sententiam diceret, et Ioannes idem turbis carnalibus non de suo spiritu, sed de corpore responderet. Contrarium ergo veritati videtur esse quod Ioannes sonuit, sed tamen a veritatis tramite non recessit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below