Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 7, 0 LECTIO S. EVANG. SEC. IOAN. In illo tempore, miserunt Iudaei a Ierosolymis sacerdotes et levitas ad Ioannem, ut interrogarent eum: Tu quis es? Et confessus est, et non negavit. Et confessus est: Quia non sum ego Christus. Et interrogavecunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non. Dixerunt ergo ei: Quis es, ut responsum demus his, qui miserunt nos? Quid dicis de teipso? Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. Et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis. Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta? Respondit eis Ioannes, dicens: Ego baptizo in aqua; medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est, cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamenti. Haec in Bethania facta sunt trans Iordanem, ubi erat Ioannes baptizans.