monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 6, 6
Utinam, fratres charissimi, non ad iudicium nostrum dicamus, quia omnes qui sacerdotii nomine censentur angeli vocantur, propheta attestante, qui ait: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est. Sed huius altitudinem nominis, etiam vos, si vultis, potestis mereri. Nam unusquisque vestrum in quantum sufficit, in quantum gratiam supernae aspirationis accepit, si a pravitate proximum revocat, si exhortari ad bene operandum curat, si aeternum regnum vel supplicium erranti denuntiat, cum sanctae annuntiationis verba impendit, profecto angelus existit. Et nemo dicat: Admonere non sufficio, exhortari idoneus non sum. Quantum potes exhibe, ne male servatum quod acceperas in tormentis exigaris. Neque enim plus quam unum talentum acceperat qui hoc abscondere magis studuit quam erogare. Et scimus quod in Dei tabernaculo non solum phialae, sed, praecipiente Domino, etiam cyathi facti sunt. Per phialas quippe doctrina exuberans, per cyathos vero parva atque angusta designatur scientia. Alius, doctrina veritatis plenus, audientium mentes inebriat. Per hoc ergo quod dicit profecto phialam porrigit. Alius explere quod sentit non valet, sed quia hoc utcunque denuntiat, profecto per cyathum gustum praebet. In Dei ergo tabernaculo, id est in sancta Ecclesia, positi, si per doctrinae sapientiam ministrare phialas minime potestis, in quantum pro divina largitate sufficitis proximis vestris boni verbi cyathos date. In quantum vos profecisse pensatis, etiam vobiscum alios trahite, in via Dei socios habere desiderate. Si quis vestrum, fratres, ad forum aut fortasse ad balneum pergit, quem otiosum esse considerat ut secum veniat invitat. Ipsa ergo terrena actio vestra vos conveniat, et si ad Deum tenditis, curate ne ad eum soli veniatis. Hinc etenim scriptum est: Qui audit, dicat: Veni; ut qui iam in corde vocem superni amoris acceperit, foras etiam proximis vocem exhortationis reddat. Et fortasse panem, ut indigenti eleemosynam porrigat, non habet; sed maius est quod tribuere valeat, qui linguam habet. Plus enim est verbi pabulo victuram in perpetuum mentem reficere, quam ventrem moriturae carnis terreno pane satiare. Nolite ergo, fratres, proximis vestris eleemosynam verbi subtrahere. Mecum vos admoneo, ut ab otioso sermone parcamus, inutiliter loqui declinemus. Inquantum reniti linguae praevalemus, in ventum verba non defluant, cum iudex dicat: Omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die iudicii. Otiosum quippe verbum est, quod aut utilitate rectitudinis, aut ratione iustae necessitatis caret. Otiosa ergo colloquia ad aedificationis studium vertite: quam celerrime huius vitae tempora fugiant, considerate: quam districtus veniat iudex attendite. Hunc ante oculos vestri cordis ponite: hunc proximorum vestrorum mentibus intimate; ut inquantum vires suppetunt, si annuntiare eum non negligitis, vocari ab eo Angeli cum Ioanne valeatis; quod ipse praestare dignetur qui vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below