monumenta.ch > Incertus > 63 > Odilo Suessionensis > Marbodus Redonensis > Hildebertus Cenomanensis > Honorius Augustodunensis > About > Victricius > Salimbene de Adam > Ammianus Marcellinus > Hugutio Pisanus > Maximus Victorinus > Content bnf12711 > Salvianus Massiliensis > Ionas Bobiensis > Benedictus Crispus > Metrorius > Agobardus Lugdunensis Auctores varii > Content bnf5872 > Willelmus Conquestor > Porphyrius Optatianus > Henricus Huntingdonensis

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 6, 5
Sed quid existis videre in desertum? Prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. Prophetae quippe ministerium est, ventura praedicere, non etiam demonstrare. Ioannes ergo plus quam propheta est, quia eum quem praecurrendo prophetaverat etiam ostendendo monstrabat. Sed quia arundo vento agitata esse denegatur, quia non esse vestitus mollibus dicitur, quia prophetae nomen huic impar esse perhibetur, iam quid digne dici possit audiamus. Sequitur: Hic est de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te. Quod enim Graece angelus, hoc Latine nuntius dicitur. Recte ergo qui nuntiare supernum iudicem mittitur angelus vocatur, ut dignitatem servet in nomine, quam explet in operatione. Altum quidem nomen est, sed vita nomine inferior non est.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below