monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 6, 4
Quamvis hoc quod Ioannes non esse vestitus mollibus dicitur, per significationem intelligi et aliter potest. Mollibus enim vestitus non fuit, quia vitam peccantium non blandimentis fovit, sed vigore asperae invectionis increpavit, dicens: Genimina viperarum, quis vobis demonstravit fugere a ventura ira? Unde et per Salomonem dicitur: Verba sapientium quasi stimuli, et sicut clavi in altum defixi. Clavis quippe atque stimulis sapientum verba comparantur, quia culpas delinquentium nesciunt palpare, sed pungere.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below