monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 6, 3
Adhuc autem de eius expressione subiungitur: Sed quid existis in desertum videre? Hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt. Camelorum etenim pilis contextis vestitus Ioannes fuisse describitur. Et quid est dicere: Ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt, nisi aperta sententia demonstrare quia non coelesti, sed terreno regi militant hi qui pro Deo perpeti aspera fugiunt, sed, solis exterioribus dediti, praesentis vitae mollitiem et delectationem quaerunt? Nemo ergo existimet in fluxu atque studio vestium peccatum deesse, quia si hoc culpa non esset, nullo modo Ioannem Dominus de vestimenti sui asperitate laudasset. Si hoc culpa non esset, nequaquam Petrus apostolus per epistolam feminas a pretiosarum vestium appetitu compesceret, dicens: Non in veste pretiosa. Pensate ergo quae culpa sit hoc etiam viros appetere, a quo curavit pastor Ecclesiae et feminas prohibere.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below