monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 6, 2
Sed dimissis Ioannis discipulis, quid de eodem Ioanne turbis dicat audiamus: Quid existis in desertum videre? Arundinem vento agitatam? Quod videlicet non asserendo, sed negando intulit. Arundinem quippe mox ut aura contigerit, in partem alteram flectit. Et quid per arundinem nisi carnalis animus designatur? Qui mox ut favore vel detractione tangitur, statim in partem quamlibet inclinatur. Si enim ab humano ore aura favoris flaverit, hilarescit, extollitur, totumque se quasi ad gratiam inflectit. Sed si inde ventus detractionis eruperit, unde laudis aura veniebat, mox eum quasi in partem alteram ad vim furoris inclinat. Sed arundo vento agitata Ioannes non erat, quia hunc nec blandum gratia, nec cuius libet detractio ira asperum faciebat. Nec prospera hunc erigere, nec adversa noverant inclinare. Arundo ergo vento agitata Ioannes non erat, quem a status sui rectitudine nulla rerum varietas inflectebat. Discamus ergo, fratres charissimi, arundinem vento agitatam non esse; solidemus animum inter auras linguarum positum, stet inflexibilis status mentis. Nulla nos detractio ad iram provocet, atque ad remissionem inutilis gratiae nullus favor inclinet. Non nos prospera elevent, non adversa perturbent, ut qui in soliditate fidei figimur, nequaquam rerum transeuntium mutabilitate moveamur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below