monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 6, 1
Quaerendum nobis est, fratres charissimi, Ioannes propheta, et plus quam propheta, qui venientem ad Iordanis baptisma Dominum ostendit dicens: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi; qui et humilitatem suam, et divinitatis eius potentiam considerans, dicit: Qui de terra est de terra loquitur, qui autem de coelo venit super omnes est; cur in carcere positus, mittens discipulos suos, requirit: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? tanquam si ignoret quem ostenderat, et an ipse sit nesciat, quem ipsum esse prophetando, baptizando, et ostendendo clamaverat. Sed haec citius quaestio solvitur si gestae rei tempus et ordo pensetur. Ad Iordanis enim fluenta positus, quia ipse Redemptor mundi esset asseruit; missus vero in carcerem, an ipse veniat requirit, non quia ipsum esse mundi Redemptorem dubitet, sed quaerit, ut sciat si is qui per se in mundum venerat per se etiam ad inferni claustra descendat. Quem enim praecurrens mundo nuntiaverat, hunc moriendo et ad inferos praecurrebat. Ait ergo: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Ac si aperte dicat: Sicut pro hominibus nasci dignatus es, an etiam pro hominibus mori digneris insinua, ut qui nativitatis tuae praecursor exstiti, mortis etiam praecursor fiam, et venturum inferno te nuntiem, quem iam venisse mundo nuntiavi. Unde et inquisitus Dominus enumeratis potentiae suae miraculis, de mortis suae protinus humilitate respondit, dicens: Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur, et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. Visis tot signis, tantisque virtutibus, non scandalizari quisquam potuit, sed admirari. Sed infidelium mens grave in illo scandalum pertulit, cum eum et post tot miracula morientem vidit. Unde et Paulus dicit: Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. Stultum quippe hominibus visum est ut pro hominibus auctor vitae moreretur; et inde contra eum homo scandalum sumpsit, unde etiam plus debitor fieri debuit. Nam tanto Deus ab hominibus dignius honorandus est, quanto pro hominibus et indigna suscepit. Quid est ergo dicere: Beatus qui non fuerit scandalizatus in me, nisi aperta voce abiectionem mortis suae humilitatemque signare? Ac si patenter dicat: Mira quidem facio, sed abiecta perpeti non dedignor. Quia ergo moriendo te subsequor, cavendum valde est hominibus, ne in me mortem despiciant, qui signa venerantur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below