Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 26, 8 Palpavit autem, et exclamavit: Dominus meus, et Deus meus. Dicit ei Iesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti. Cum Paulus apostolus dicat: Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium, profecto liquet quia fides illarum rerum argumentum est quae apparere non possunt. Quae etenim apparent iam fidem non habent, sed agnitionem. Dum ergo vidit Thomas, dum palpavit, cur ei dicitur: Quia vidisti me, credidisti? Sed aliud vidit, aliud credidit. A mortali quippe homine divinitas videri non potuit. Hominem ergo vidit, et Deum confessus est, dicens: Dominus meus, et Deus meus. Videndo ergo credidit, qui considerando verum hominem, hunc Deum, quem videre non poterat, exclamavit