monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XVII. > Sapientia, 13 > sectio 15 > sectio 33 > 52 > sectio 9 > CAPUT XV. > sectio 79 > 3 > sectio 77 > sectio 112 > 6 > sectio 88 > cpl894.179 > sectio 4 > sectio 121 > sectio 2 > sectio 81 > 3 > sectio 107 > 13 > csg75.507 > 4 > sectio 103 > 13 > sectio 7 > CAPUT XXXIX. > sectio 68 > 43 > sectio 33 > 4 > 2 > bnf16236.8

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, 45, 5
Duobus etenim modis fracta possidere animum ira desuescit. Primus quippe est, ut mens sollicita antequam agere quodlibet incipiat, omnes sibi, quas pati potest, contumelias proponat, quatenus Redemptoris sui probra cogitans, ad adversa se praeparet. Quae nimirum venientia tanto fortior excipit, quanto se cautius ex praescientia armavit. Qui enim improvidus ab adversitate deprehenditur, quasi ab hoste dormiens invenitur; eumque citius inimicus necat, quia non repugnantem perforat. Nam qui mala imminentia per sollicitudinem praenotat, hostiles incursus quasi in insidiis vigilans exspectat; et inde ad victoriam valenter aecingitur, unde nesciens deprehendi putabatur. Solerter ergo animus ante actionis suae primordia, cuncta debet adversa meditari; ut semper haec cogitans, semper contra haec thorace patientiae munitus, et quidquid accesserit providus superet, et quidquid non accesserit lucrum putet. Secundus autem servandae mansuetudinis modus est, ut cum alienos excessus aspicimus, nostra, quibus in aliis excessimus, delicta cogitemus. Considerata quippe infirmitas propria, mala nobis excusat aliena. Patienter namque illatam iniuriam tolerat, qui pie meminit quod fortasse adhuc habeat, in quo debeat ipse tolerari. Et quasi aqua ignis exstinguitur, cum surgente furore animi, sua cuique ad mentem culpa revocatur, quia erubescit peccata non parcere, qui vel Deo, vel proximo saepe se recolit parcenda peccasse.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below