monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 10, 33
Sed cur multa de eius vita dicimus, cum nunc usque ad corpus illius tot virtutum documenta teneamus? Daemoniacos quippe absolvere, aegros curare quoties ex fide petitur, ut vivus consueverat hoc indesinenter facere, et apud mortua sua ossa perseverat. Sed libet, Petre, adhuc ad Valeriae provinciae partes narrationis meae verba reducere, de quibus me eximia valde miracula ex ore venerabilis Fortunati, cuius longe superius memoriam feci, contigit audisse. Qui crebro ad me nunc usque veniens, dum facta mihi veterum narrat, nova refectione me satiat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below