monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 10, 30
Qui mox ut cognovit earum fratrem defunctum, flere ipse etiam de morte eius coepit, eisque respondit, dicens: Recedite, et haec dicere nolite, quia fussio omnipotentis Dei est, cui contraire nullus hominum potest. Illis itaque discedentibus, tristis ex morte eius mansit episcopus. Subsequente autem die Dominico ante exsurgentis lucis crepusculum, vocatis duobus diaconibus suis, perrexit ad domum defuncti; accedensque ad locum ubi corpus iacebat exanime, ibi se in orationem dedit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below