monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 10, 3
Matrona quaedam nobilis in vicinis partibus Tusciae nurum habebat, quae intra breve tempus quo filium eius acceperat, cum eadem socru sua ad dedicationem oratorii beati Sebastiani martyris fuerat invitata. Nocte vero eadem qua subsequente die ad dedicationem praedicti oratorii fuerat processura, voluptate carnis devicta, a viro suo sese abstinere non potuit; cumque mane facto conscientiam deterreret perpetrata carnis delectatio, processionem vero imperaret verecundia, plus erubescens vultum hominum, quam Dei iudicium metuens, cum socru sua ad dedicationem oratorii processit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below