monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 9, 26
Quae die quadam horreum ingressa, pene omne triticum quod sibi in stipendio totius anni paraverat, invenit a filio suo pauperibus expensum. Cumque semetipsam alapis pugnisque tunderet, quod quasi anni subsidia perdidisset, supervenit Bonifacius puer Dei, eamque verbis quibus valuit consolari coepit. Quae cum nihil consolationis admitteret, hanc rogavit ut ab horreo exire debuisset, in quo ex omni eorum tritico parum quid inventum est remansisse.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below