monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 9, 25
Quae statim ad viri Dei verbum ita omnes egressae sunt, ut ne una quidem intra spatium horti remaneret. Sed quid mirum quod haec de episcopatus eius tempore narramus, quando iam apud omnipotentem Deum ordine simul et moribus creverat, dum illa magis miranda sint quae eum hic senex clericus adhuc puerulum fecisse testatur? Nam ait quod eo tempore quo cum matre sua puer habitabat, egressus hospitium, nonnunquam sine linea, crebro etiam sine tunica revertebatur, quia mox ut nudum quempiam reperisset, vestiebat hunc, se expolians, ut se ante Dei oculos illius mercede vestiret. Quem mater sua frequenter increpare consueverat, dicens quod iustum non esset ut ipse inops pauperibus vestimenta largiretur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below