monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 9, 12
Vir autem Dei negare non potuit quod ab eo ex Fortunati mente charitas poposcit. Peractis igitur missarum solemniis, cum ad praedicti Fortunati venisset mensam, prius quam Deo hymnum diceret, sicut quidam ludendi arte victum solent quaerere, repente ante ianuam cum simia vir astitit, et cymbala percussit. Quem sanctus vir sonitum audiens dedignatus, dixit: Heu, heu, mortuus est miser iste, mortuus est miser iste.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below