monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 9, 8
GREGOR. Redemptor noster per mortale corpus omne quod egit, hoc nobis in exemplum actionis praebuit, ut pro nostrarum virium modulo eius vestigia sequentes, inoffenso pede operis praesentis vitae carpamus viam. Miraculum namque faciens, et taceri iussit, et tamen taceri non potuit; ut videlicet et electi eius exempla doctrinae illius sequentes, in magnis quae faciunt, latere quidem in voluntate habeant, sed ut prosint aliis, prodantur inviti; quatenus et magnae humilitatis sit quod sua opera taceri appetunt, et magnae utilitatis sit quod eorum opera taceri non possunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below