monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 9, 5
Tunc coepit vinum in calcatorio crescere ita ut omnia quae allata fuerant pauperum vascula impleret. Quibus cum se idonee satisfecisse conspiceret, ex calcatorio iussit puerum impresso sigillo proprio munitam reliquit, moxque ad Ecclesiam rediit. Die vero tertia praedictum Constantium presbyterum vocavit, et oratione facta apothecam aperuit, et vasa in quibus tenuissimum liquorem infuderat, ubertim vinum fundentia invenit, ita ut pavimentum omne excrescentia vina invaderent, si adhuc episcopus tardius intrasset.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below