monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 9, 1
GREGORIUS. Fuit vir vitae venerabilis Bonifacius nomine, qui in ea civitate quae Ferentis dicitur episcopatum officio tenuit, et moribus implevit. Huius multa miracula is qui adhuc superest Gaudentius presbyter narrat. Qui nutritus in eius obsequio, tanto valet de illo quaeque veracius dicere, quanto eis hunc contigit interesse. Huius Ecclesiae gravis valde paupertas inerat, quae bonis mentibus esse solet custos humilitatis, nihilque aliud ad omne stipendium, nisi unam tantummodo vineam habebat: quae quodam die ita grandine irruente vastata est, ut in ea paucis in vitibus vix parvi rarique racemi remanerent.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below