monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 8, 4
Frater vero ille ad quem vocandum vox parum siluit, atque eum ita nominavit, morientibus aliis, paucis diebus vixit, et tunc vitam finivit; ut aperte monstraretur quia interiectum vocis silentium parvum vivendi spatium signaverit. Sed mira res contigit, quia venerabilis vir Anastasius dum de corpore exiret, erat quidam frater in monasterio qui super cum vivere nolebat: provolutus vero eius pedibus coepit cum lacrymis ab eo postulare, dicens: Per illum ad quem vadis, te adiuro, ne septem dies super te in hoc mundo faciam; ante cuius septimum diem etiam ipse defunctus est, qui tamen in illa nocte inter caeteros non fuerat vocatus, ut aperte claresceret, quia eius obitum sola venerabilis Anastasii intercessio obtinere potuisset.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below