monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 8, 1
GREGORIUS. Eodem quoque tempore venerandus vir Anastasius, cuius superius memoriam feci, sanctae Romanae Ecclesiae, cui Deo auctore deservio, notarius fuit. Qui soli Deo vacare desiderans, scrinium deseruit, monasterium elegit, atque in eo loco quem praefatus sum, qui Suppentonia vocatur, per annos multos in sanctis actibus vitam duxit, eique monasterio solerti custodia praefuit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below