monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 7, 3
Sicque fratribus praeerat in mansuetudine, sicut crebro Patris iracundiam ex humilitate mitigabat. Quia vero eius monasterium in summo montis cacumine situm est, ad quemlibet parvum hortum fratribus excolendum nulla patebat planities: unus autem brevissimus locus in latere montis excreverat, quem ingentis saxi naturaliter egrediens moles occupabat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below