monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 5, 9
In mente etenim rustica inter hoc quod audierat et videbat, quasi facta fuerat quaedam rixa; et aestimabat tam brevem per visionem esse non posse, quem tam ingentem habuerat per opinionem. Cui ipsum esse dum a pluribus fuisset assertum, despexit et coepit irridere, dicens: Ego grandem hominem credidi, iste autem de homine nihil habet.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below