monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 5, 1
Cuiusdam coepiscopi mei didici relatione quod narro: qui in Anconitana urbe per annos multos in monachico habitu deguit, ibique vitam non mediocriter religiosam duxit; cui etiam quidam nostri iam provectioris aetatis, qui ex eisdem sunt partibus, attestantur. Iuxta eam namque civitatem ecclesia beati martyris Stephani sita est, in qua vir vitae venerabilis, Constantius nomine, mansionarii functus officio deserviebat cuius sanctitatis opinio sese ad notitiam hominum longe lateque tetenderat, quia idem vir funditus terrena despiciens, toto annisu mentis ad sola coelestia flagrabat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below