monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 4, 39
Quorum unus ingemuit, atque acri dolore commotus clamavit: Heu, heu, sancte Equiti, placet tibi quod trahimur, et nos non defendis? Ad cuius vocem protinus saevientes Langobardos immundus spiritus invasit. Qui corruentes in terram tandiu vexati sunt, quousque hoc cuncti, etiam qui foris erant, Langobardi cognoscerent, quatenus locum sacrum temerare ulterius non auderent.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below