monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 4, 36
GREGOR. Silere non debeo, quod de hoc viro abbate quondam meo reverentissimo Valentino narrante, agnovi. Aiebat namque quia corpus eius dum in beati Laurentii martyris oratorio esset humatum, super sepulcrum illius rusticus quidam arcam cum frumento posuit, nec quantus qualisque vir illic iaceret, perpendere ac vereri curavit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below