monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 4, 30
Tunc pro charitatis exhibitione aliquantulum exsecutorem suum in cella detinuit, eique laboris sui commodum coacto renitentique dedit. Cognosce igitur, Petre, in quanta Dei custodia sunt qui in hac vita seipsos despicere noverunt; cum quibus intus civibus in honore numerantur, qui despecti foris hominibus esse non erubescunt; quia econtra in Dei oculis iacent, qui apud suos et proximorum oculos per inanis gloriae appetitum tument.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below