monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 4, 25
Tum ecce vir Dei, clavatis calceatus caligis, falcem fenariam in collo deferens, veniebat: quem adhuc longe positum puer suo domino quia ipse esset quem quaereret indicavit. Idem vero Iulianus repente ut vidit Dei famulum, ex ipso habitu despexit, eumque qualiter deberet alloqui proterva mente praeparabat. Mox vero ut servus Dei cominus adfuit, eiusdem Iuliani animum intolerabilis pavor invasit, ita ut tremeret, atque ad insinuandum hoc ipsum quod venerat, vix sufficere lingua potuisset.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below