monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 4, 9
Omnes autem monachi iussionem Patris sui implentes, eumdem Basilium ex monasterii habitatione repulerunt. Qui repulsus dixit, frequenter se cellulam Equitii magicis artibus in aera suspendisse, nec tamen eius quempiam laedere potuisse. Qui non post longum tempus, in hac Romana urbe, exardescente zelo Christiani populi, igne crematus est.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below